monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, I <<<     >>> III

Caput II SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Tot bella gesta conscripta sunt vel ante conditam Romam vel ab eius exortu et imperio: legant et proferant sic aut ab alienigenis aliquam captam esse civitatem, ut hostes, qui ceperant, parcerent eis, quos ad deorum suorum templa confugisse compererant, aut aliquem ducem barbarorum praecepisse, ut inrupto oppido nullus feriretur, qui in illo vel illo templo fuisset inventus.
2 Nonne vidit Aeneas Priamum per aras
Sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignes?
Nonne Diomedes et Ulixes
caesis summae custodibus arcis
Corripuere sacram effigiem manibusque cruentis
Virgineas ausi divae contingere vittas?
Nec tamen quod sequitur verum est:
Ex illo fluere ac retro sublapsa referri
Spes Danaum.
Postea quippe vicerunt, postea Troiam ferro ignibusque delerunt, postea confugientem ad aras Priamum obtruncaverunt.
3 Nec ideo Troia periit, quia Minervam perdidit. Quid enim prius ipsa Minerva perdiderat, ut periret? an forte custodes suos? Hoc sane verum est; illis quippe interemptis potuit auferri. Neque enim homines a simulacro, sed simulacrum ab hominibus servabatur.
4 Quo modo ergo colebatur, ut patriam custodiret et cives, quae suos non valuit custodire custodes?